name: GM, no. 065
edition: Liber in gloria martyrum
date:
event:
origin:
digital document(s): dMGH
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/28767
Same As: Francia:documents=28767
Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name
- Yssac-la-Tourette , mentioned
In ipso quoque territurio tempore, quo Chramnus Arvernum abiit, cum diversa scelera ab eius gererentur ministris, quinque viri sacrosanctum oratorium domus Iciacensis furtim appetunt - habentur autem in eum sancti Saturnini reliquiae -, inruptumque, ablatis palleolis vel reliqua ministerii ornamenta, nocte tegente discedunt.

