name: SS_15,1, no. 359
edition: Ex Vita Reginswindis
date: 814-840
event: beneficium
origin: deperdita
digital document(s): dMGH
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/28556
Same As: Francia:documents=28556
Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name
- Lauffen am Neckar , as possession
Est autem locus in Australis Franciae partibus, quae membrum Germaniae dicitur, in territorio sanctae Herbipolitanae ecclesiae, quem incolae ob impetum pervalidum Neckaris fluvii, egregii comitis Rheni, lingua Theutonica Loufun, id est decursum, appellant. Visum est ergo venerando augusto eundem locum venandi gratia adire debere et praefato Ernesto aulico suo sub testificatione herilis gratiae in omnibus quae augustam decent celsitudinem naviter aptandum credere.

