name: Conversio, no. 013
edition: Conversio Bagoariorum et Carantanorum
date: 866
event: consecration
origin: cartulary copy (C)
digital document(s):
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/22147
Same As: Francia:documents=22147
Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name
- Not identified , as place of event/issue
Sequenti quoque tempore Veniens iterum in illam partem causa confirmationis et praedicationis, contigit illum venisse in locum qui dicitur Cella, proprium videlicet Unzatonis, ibique apta fuit ecclesia consecrandi. Quam dedicavit in honore sancti Petri principis apostolorum, constituitque ibi proprium presbyterum. Ecclesiam vero Ztradach dedicavit in honore sancti Stephani. Item in Weridę ecclesia dedicata floret in honore sancti Petri principis apostolorum. Postea vero tres consecravit ecclesias, unam ad Quartinaha in honore sancti Iohannis euangelistae, alteram ad Muzziliheschirichun, tertiam ad Ablánza, quibus constituit proprios presbyteros.

