name: Fredegar, no. 126
edition: Fredegarii scholastici chronicum cum suis continuatoribus
date: 762
event: conquer
origin:
digital document(s): dMGH, URL
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/11178

Same As: Francia:documents=11178

Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name

  1. Aquitania , as institution/office
  2. Bourges , as place of event/issue
    Factum est autem ut postquam Pippinus rex urbem Arvernam cepit, regionem illam totam vastavit. Sequenti anno, id est anno undecimo regni ipsius, cum universa multitudine gentis Francorum Bitoricas venit, castra metatus est undique, et omnia quae in gyro fuerunt vastavit. Circumsepsit urbem munitione fortissimam, ita ut nullus egredi ausus fuisset, aut ingredi potuisset. Cum machinis et omni genere armorum circumdedit eam vallo, multis vulneratis, plurimisque interfectis, fractisque muris cepit urbem, et restituit eam ditioni suae jure praelii, et homines illos, quos Waifarius ad defendendum ipsam civitatem dimiserat, clementia suae pietatis absolvit, dimissique reversi sunt ad propria.
  3. Bourges , as institution/office
    Unibertum comitem et reliquos Wascones, quos ibidem invenit, sacramentis datis secum adduxit, uxores eorum ac liberos in Franciam ambulare praecepit, muros ipsius Bitoricae civitatis restaurare jubet, comites suos in ipsam civitatem ad custodiendum misit.