name: ChronBen, no. 159
edition: Chronique de l'abbaye de Saint-Bénigne de Dijon
date: 769
event: donation
origin:
digital document(s):
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/4578

Same As: Francia:documents=4578

Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name

  1. Dijon , as institution/office
    Est autem locus ille situs in confinio Tullensis et Lingonensis parochiarum, in loco qui vocatur Brittiniaca curtis. Quomodo vero sancto Benigno istius loci patrono fuerit datus, nunc referemus. Iacob Tullensis urbis Episcopus dum rediret Roma, incitatus fama miraculorum, que in hoc loco Dei operabantur clementia per istius sancti merita, ad ipsius Martiris Xpi advenit tumulum, cupiens a Deo veniam adipisci delectorum per huius gloriosi Martiris interventum. Dumque per aliquos dies remorando ad tumbam eius celorum penetraret intima, vocatus a Domino est ad celestia regna : sanctique Benigni adiutus precibus, et in celis cum eo gloriam, et in terra iuxta eius tumulum condignam accepit sepulturam. Cuius soror, nomine Liliosa, ad sancti Benigni veniens limina, predictum predium suum donavit sancto Benigno Martiri, pro fratris sui sepultura.
  2. Saint-Blin , as possession

  3. Toul , as institution/office
    Iacob Tullensis urbis Episcopus