name: bmdep, no. 595
edition: Karolinger: Regesten 751-918 (924). Verlorene Urkunden
date: 768-814
event: confirmation of possessions
origin: deperdita
digital document(s): MDZ, Google-USA
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/28729

Same As: Francia:documents=28729

Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name

  1. Würzburg , as institution/office
    quia adiit serenitatem culminis nostri venerabilis vir Uulgarius, Uuirziburgensis ecclesiae episcopus, quae est constructa in honore domini et salvatoris nostri Ihesu Christi, [et] detulit obtutibus nostris duo praecepta domni et genitoris nostri Karoli, piae recordationis praestantissimi imperatoris. In unum continebatur, qualiter bonae memoriae Karlomannus quondam aliquas cellulas vel basilicas unacum adiacentiis vel appendiciis earum, per diversos pagos et loca ad ipsam ecclesiam delegasset, et postea domnus et genitor noster suo auctoritatis praecepto eandem largitionem ad praedictam sedem confirmasset.
  2. Würzburg , as possession
    Id est, basilicam infra praedictum castrum in honore sanctae Mariae constructam, cum adiecentiis suis,
  3. Nierstein , as possession
    basilicam in villa Naristagne in honore sanctae Mariae
  4. Ingelheim , as possession
    et ecclesiam in villa Hengilonheim in honore sancti Remigii,
  5. Bad Kreuznach , as possession
    et ecclesiam in villa Truciniacus, quae est constructa in honore sancti Martini. Suprascriptas enim basilicas sunt in pago Uuarmacense.
  6. Groß-Umstadt , as possession
    Similiter in pago Morninse basilicam in villa, quae vocatur Autmundisstat, in honore sancti Petri principis apostolorum unacum appendiciis suis.
  7. Lauffen am Neckar , as possession
    et basilicam in pago Neccraugauginse, quae est constructa in villa quae dicitur Hlauppa in honore sancti Martini, cum adiecentiis.
  8. Heilbronn , as possession
    Seu et in ipso pago basilicam in villa Helibrunna in honore sancti Michahelis archangeli constructam, unacum appendiciis suis.
  9. Kohortenkastell, Osterburken , as possession
    Nec non et in pago Uuinegardisuueiba, in villa Burchaim basilicam in honore sancti Martini sitam cum omnia ad se pertinentia.
  10. Stöckenburg , as possession
    et in pago Moligaugio, infra castro Stochamburg, basilica sancti Martini.
  11. Königshofen , as possession
    In pago Dubragauginse basilicam in honore sancti Martini in villa Chuningashaoba cum adiecentiis eius.
  12. Schweigern , as possession
    In pago basila constructa in villa quae vocatur Soagra ecclesiam sancti Martini.
  13. Bad Windsheim , as possession
    et in pago Hramgauginse in villa Uuinedisheim basilicam in honore sancti Martini.
  14. Gollhofen , as possession
    In pago Guligauginse ecclesiam in honore sancti Iohannis baptiste in villa Gullahaoba
  15. Willanzheim , as possession
    et basilicam in villa Uueolendishaim in honore sancti Martini
  16. Dornheim , as possession
    et basilicam in iam dicto pago in honore sancti Remegii in villa Tornhaim
  17. Kirchheim , as possession
    et basilicam in honore sancti Andree apostoli in villa Kyrchaim
  18. Iphofen , as possession
    et basilicam in ipso pago quae dicitur Ippihaoba, in honore sancti Iohannis baptiste
  19. Herlheim , as possession
    et in pago Folafeld basilicam similiter in honore sancti Iohannis in villa Herilindaim
  20. Gaukönigshofen , as possession
    et in pago Baddenagaugia basilicam in honore sancti Martini in villa Chuningishaoba.
  21. Sonderhofen , as possession
    etiam basilica in villa Sunindrinhaoba in honore sancti Remegii
  22. Untereßfeld , as possession
    et basilicam in pago Graffeldi in honore sancti Martini in villa Achife[l]d
  23. Bad Königshofen , as possession
    etiam in ipso pago basilicam in honore sancti Petri in villa quae vocatur Chuningishaoba
  24. Brendlorenzen , as possession
    et in pago Uuistregaugio in villa Branda basilicam in honore sancti Martini
  25. Mellrichstadt , as possession
    et in ipso pago in villa Madalrichistreuua basilicam in honore sancti Martini
  26. Hammelburg , as possession
    et in pago Salaegaugia in villa Homolinburg basilicam in honore sancti Martini
  27. Karlburg , as possession
    et monasterium constructum in honore sanctae Mariae in villa quae vocatur Karloburgo cum omnibus ad se iuste et legaliter pertinentibus vel aspicientibus