name: Aquitaine, no. 016
edition: Recueil des actes de Pépin I<sup>er</sup> , Pépin II, rois d'Aquitaine (814-848)
date: 838
event: grant of privileges
origin: deperdita
digital document(s):
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/24624
Same As: Francia:documents=24624
Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name
- Saint-Genou , as institution/office
Interea Dodo praememoratus egregiae probitatis abbas Stradensis coenobii, sollicite sibi commissorum commoda instanti procurans vigilantia, praesentibus et futuris, quod Optimum fore censebat, consulte semper providere satagebat. Is ergo, quam primum oportunitate reperta, memoratum regem Carolum adiit illique sese causamque sui adventus diligenter innotuit. Deinde proferens auctoritatis edictum praecellentissimi regis domni Pipini, sui germani, quod pro liberalitate sibi credito concesserat loco, ex hoc maxime suas constare preces edicit, ut eius exemplo simul et ob memoriam fraternae dilectionis ipse etiam more regio speciale decretum ad perpetuum munimentum contra pravorum tumultuationem supradicto dignaretur concedere loco.