name: D_Charles_II, no. 059
edition: Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France. Tome 1 (840-860)
date: 844-12-09
event: confirmation of privileges
origin: original (A)
digital document(s):
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/24357
Same As: Francia:documents=24357
Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name
- Saint-Denis , as place of event/issue
Data V idus decembris, anno Christo propitio V regnante Karolo rege, indictione VII. Actum monasterio Sancti Dyonisii. In Dei nomine, feliciter. Amen. - Saint-Maur-des-Fossés , as institution/office
quia vir venerabilis Engilbertus, monasterii Fossatis abbas, nostrae ostendit celsitudini praeceptum bonae memoriae domni et genitoris nostri Hludovuici imperatoris, in quo continebatur qualiter ad petitionem Bigonis quondam inlustri comitis ipsum monasterium, quod est constructum in honore sanctae et intameratae semperque virginis Mariae necnon et beatorum apostolorum Petri et Pauli super fluvium Maternam, sub suo mundeburde atque defensione cum omnibus rebus et hominibus eidem monasterio subjectis suscepisset, ex sua fratrumque sibi commissorum parte humili supplicatione deprecans ut in nostram ac genitoris nostri elemosinam ipsum monasterium sub nostra tuitione et defensione simili modo reciperemus et idem praeceptum nostro nomine renovare ac confirmare juberemus, in quo etiam illud similiter, sicut et in praedicto praecepto insertum fuit, inserere petierunt ut quandoquidem monachi[s] in eodem monasterio degentibus missos suos in aliquam partem regni nostri negotiandi gratia dirigere, cum carris videlicet et sagmis seu navigio vel cum quolibet negotio, licentiam haberent pergendi ubi voluerint absque alicujus infestatione vel contrarietate.