name: AnnEinhard, no. 789
edition: Annales Einhardi
date: 789
event: war
origin:
digital document(s): dMGH, Google-USA
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/24215
Same As: Francia:documents=24215
Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name
- Demmin , as place of event/issue
Natio quaedam Sclavenorum est in Germania, sedens super litus oceani, quae propria lingua Welatabi, francia autem Wiltzi vocatur. Ea Francis semper inimica et vicinos suos, qui Francis vel subiecti vel foederati erant, odiis insectari belloque premere ac lacessire solebat. Cuius insolentiam rex longius sibi non ferendam ratus bello eam adgredi statuit conparatoque ingenti exercitu Rhenum apud Coloniam traiecit. Inde per Saxoniam iter agens, cum ad Albiam pervenisset, castris in ripa positis amnem duobus pontibus iunxit, quorum unum ex utroque capite vallo munivit et inposito praesidio firmavit. Ipse fluvio transito, quo constituerat, exercitum duxit ingressusque Wiltzorum terram cuncta ferro et igni vastari iussit. Sed gens illa, quamvis bellicosa et in sua numerositate confidens, impetum exercitus regii diu sustinere non valuit ac proinde, cum primum civitatem Dragawiti ventum est, - nam is ceteris Wiltzorum regulis et nobilitate generis et auctoritate senectutis longe praeminebat, - extemplo cum omnibus suis ad regem de civitate processit, obsides, qui imperabantur, dedit, fidem se regi ac Francis servaturum iureiurando promisit. Quem ceteri Sclavorum primores ac reguli secuti omnes se regia dicioni subdiderunt.Tum ille subacto illo populo et obsidibus, quos dare iusserat, acceptis eadem via, qua venerat, ad Albim regressus est et exercitu per pontem reducto, rebus quoque ad Saxones pertinentibus secundum tempus dispositis in Franciam reversus est et in Wormacia civitate et natalem Domini et pascha celebravit.