name: bm, no. 0794
edition: Die Regesten des Kaiserreichs unter den Karolingern, 751-918
date: 825-01-03
event: confirmation of exchange
origin: cartulary copy (C)
digital document(s): RI
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/2117

Same As: Francia:documents=2117

Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name

  1. Aachen , as place of event/issue
    Data III Nonas Januarias, anno,Christo propitio, 11 imperii domni Ludovici piissimi Augusti, indictione 3. Actum Aquisgrani palatio in Dei nomine feliciter. Amen.
  2. Arles , as institution/office
    quia vir illuster Leibulfus comes per Hilduinum archicapellanum nostrum nobis subjecit ut liceret ei de quibusdam rebus proprietatis suae commutationem facere cum rebus episcopatus Arelatensis ex beneficio videlicet suo.
  3. Arles , as possession
    Continebatur enim in eisdem commutationibus quod praedictus Noto archiepiscopus una per consensum et voluntatem canonicorum suorum dedisset ex rebus episcopatus sui de beneficio videlicet praedicti Leibulfi, eidem Leibulfo ad suum proprium ad habendum aliquas res de ratione S. Mariae et S. Stephani, vel S. Genesii in pago ipso Arelatensi insulam suburbanam ipsius civitatis quae de utrisque partibus circumdatur a Rhodano flumine, cum ecclesiis duabus;
  4. Not identified , as possession
    Et e contra in compensatione harum rerum dedit praedictus Leibulfus comes partibus praedictarum ecclesiarum S. Mariae et S. Stephani et S. Genesii ex rebus proprietatis suae, quae sunt infra agrum qui vocatur Argenteo, in villa Campo Publico ecclesiam cum altaribus tribus, quae sunt in honore sanctae Mariae et sancti Petri et sancti Joannis, cum secretario, et cellas duas cum curte et horto et arboribus; et de vinea modiatas XV, de terra arabili modiatas LX; etiam in ipsa villa domos duas cum curtibus et hortis.
  5. Arles , as possession
    et domos ad habitandum tres cum aliis mansiunculis tribus: et de vinea modiatas XII, de prato modiatas VI, de horto modiatam unam, de terra culta et inculta modiatas XL;
  6. Not identified , as possession
    Et in villa quae dicitur Rannessa,
  7. Not identified , as possession
    et in loco qui vocatur Rubinas, casas VIII, hortos duos, de vinea modiatas IV;
  8. Not identified , as possession
    et in villa quae dicitur Gelariano, casas IIII, vineas IIII, et de horto modiatam unam, et de alia vinea modiatas X;
  9. Not identified , as possession
    et in loco, qui vocatur Ferromannis, mansiones V, hortum unum, de terra modiatas CCLXX;
  10. Not identified , as possession
    et in villa quae vocatur Occisianus, casas duas cum areis duabus,
  11. Not identified , as possession
    et in territorio ipsius civitatis, in Campo Lapideo, pascua de supradictis ecclesiis, quae dicitur Prinnannus, ubi puteus aquae defossus esse dignoscitur, solidatas XII cum terminis et laterationibus earum, sicut in praescriptis commutationibus continetur.
  12. Not identified , as possession
    et in villis quae vocantur Gangiacus, Curicus et Occisianus, et in villa Campo Publico de terra modiatas CCCC, de vinea modiatas XIIII, cum terminis et laterationibus earum, quemadmodum in eisdem commutationibus continetur.