name: PolyptGer, no. 008
edition: Polyptyque de l'Abbaye de Saint-Germain-des-Prés. Première partie: Texte du polyptyque
date: 823-828
event: polyptyque
origin:
digital document(s): IA, Google-USA
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/20998
Same As: Francia:documents=20998
Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name
- Nogent-l'Artaud , as possession
Habet in Novigento mansum dominicatum cum casa et aliis casticiis sufficienter.
Habet ibi de terra arabili culturas III, quae habent bunuaria LV et possunt seminari de frumento modii.
Habet ibi de vinea aripennos XLI et dimidium, ubi possunt colligi de vino modios CCC.
Habet ibi de prato aripennos XLIII, ubi possunt colligi de feno carra CXX.
Habet ibi de silva, sicut estimatur totum in gyro, leuas XV, ubi possunt M porci saginari.
Habet ibi farinarium I, unde exit in censum de annona modios XXX.
Habet ibi ecclesiam I. Aspicit ad ipsam ecclesiam mansus ingenuilis I, habent de terra arabili bunuaria VI, de vinea aripennum I; de prato aripennos II et dimidium. (...)
Sunt in Novigento, secundum quod supra scriptum est, mansi ingenuilem XXIIII et medius. ... Sunt mansi serviles X. - Saint-Germain-des-Prés , as institution/office