name: PolyptGer, no. 002
edition: Polyptyque de l'Abbaye de Saint-Germain-des-Prés. Première partie: Texte du polyptyque
date: 823-828
event: polyptyque
origin:
digital document(s): IA, Google-USA
canonical uri: http://francia.ahlfeldt.se/documents/20990

Same As: Francia:documents=20990

Is Cited As Evidence By
Places, ordered by name

  1. Palaiseau , as possession
    Habet in Palatiolo mansum dominicatum cum casa et aliis casticiis sufficienter.
    Habet ibi de terra arabili culturas VI, quae habent bunuaria CCLXXXVII, ubi possunt seminari de frumento modios MCCC; de vinea aripennos CXXVII, ubi possunt colligi de vino modios DCCC.
    Habet de parto aripennos C, ubi possunt colligi de feno carra CL.
    Habet ibi de silva, sicut aestimatur per totum in giro leuva I, ubi possunt saginari porci L.
    Habet ibi farinarios III. Exiit inde in censum de annona modios CLIIII.
    Habet ibi ecclesiam I, cum omni apparatu diligenter constructam. Aspiciunt ibi de terra arabili bunuaria XVII, de vinea aripennos V et dimidium, de prato aripennos III. Excepto, habet ibi mansum ingenuilem I, habentem de terra arabili bunuaria IIII et antsingas II, de vinea aripennum I et dimidium, de prato aripennos III. Habet ibi hospites VI, quae habent de terra arabili unusquisque jornalem I; ...
    Habet aliam ecclesiam in Gito, quem Warodus presbyter tenet. Aspiciunt ibi hospites, de terra arabili bunuaria VI et dimidium, de vinea aripennos V, de prato aripennos V, de silva novella bunuarium I. (...)
    Habet in Palatiolo mansos ingenuiles CVIII ...
    Fiunt simul mansi, inter ingenuiles et absos et serviles, CXVII.
  2. Saint-Germain-des-Prés , as institution/office